P. Ovidius Naso · 2
The cure for love, a sequel to the Ars amatoria. Read Ovid: Remedia amoris by P. Ovidius Naso page by page and explore its network of 246 people, places and…
[1] Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: 'Bella mihi, video, bella parantur' ait. 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, Tradita qui toties te duce signa tuli. Non ego Tydides, a quo tua saucia mater In liquidum rediit aethera Martis equis. Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. Quin etiam docui, qua posses arte parari, Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
All books in the ECCE gallery