P. Ovidius Naso · 10
A learned curse poem written in exile. Read Ovid: Ibis by P. Ovidius Naso page by page and explore its network of 331 people, places and things.
[1] Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis , Omne fuit Musae carmen inerme meae; Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat Littera Nasonis sanguinolenta legi: Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo — Cogit inassuetas sumere tela manus .
All books in the ECCE gallery