M. Tullius Cicero · c. 80 BCE
Cicero's first great criminal defence, a son accused of parricide. Read Cicero: Pro Sexto Roscio Amerino by M. Tullius Cicero page by page and explore its…
[1] credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.
All books in the ECCE gallery