M. Tullius Cicero · c. 63 BCE
The defence of the consul-elect Murena, held during the Catilinarian crisis. Read Cicero: Pro Murena by M. Tullius Cicero page by page and explore its network…
[1] quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L.Lucium Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis…
All books in the ECCE gallery