M. Tullius Cicero · c. 52 BCE
The defence of Milo for the killing of Clodius. Read Cicero: Pro Milone by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 108 people, places and…
[1] etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus;
All books in the ECCE gallery