M. Tullius Cicero · c. 44 BCE
Fourteen speeches against Mark Antony (44–43 BCE). Read Cicero: Philippicae by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 511 people, places…
[1] ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis…
All books in the ECCE gallery