M. Tullius Cicero · c. 46 BCE
The portrait of the perfect orator, written for Brutus. Read Cicero: Orator by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 212 people, places…
[1] Utrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
All books in the ECCE gallery