M. Tullius Cicero · c. 70 BCE
The prosecution of Verres, governor of Sicily. Read Cicero: In Verrem by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 965 people, places and…
[1] quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.
All books in the ECCE gallery