M. Tullius Cicero · c. 43 BCE
Letters exchanged with Marcus Brutus in 43 BCE. Read Cicero: Epistulae ad Brutum by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 109 people…
[1] L. Clodius, tribunus plebis designatus, valde me diligit vel, ut e)mfatikw/teron dicam, valde me amat. quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum quoque iudices a me amari. nihil enim mihi minus hominis videtur quam non respondere in amore iis a quibus provocere. is mihi visus est suspicari nec sine magno quidem dolore aliquid a suis vel per suos potius iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset alienior. non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero; est enim periculosum propter occultas hominum voluntates…
All books in the ECCE gallery