M. Tullius Cicero · c. 44 BCE
Cato the Elder on old age. Read Cicero: Cato maior de senectute by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 149 people, places and things.
[2] hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine…
All books in the ECCE gallery