M. Tullius Cicero · c. 45 BCE
Three books comparing Epicurean, Stoic and Academic views of the gods. Read Cicero: De natura deorum by M. Tullius Cicero page by page and explore its network…
[1] Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua cum tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat ea causa, principium philosophiae ad h scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut…
All books in the ECCE gallery