M. Tullius Cicero · c. 44 BCE
Two books for and against divination. Read Cicero: De divinatione by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 569 people, places and things.
[arg] M. Cicero cum tres libros de natura deorum perfecisset, in quibus omnis eius loci quaestio continetur, ingressus est anno post urb. cond. 710 (a. Chr. nat. 44) scribere de divi- natione, quos libros una cum libro de fato, quem his erat adiuncturus, quasi supplementa illius quaestionis de natura deorum esse voluit. Facit autem, cum in villa Tusculana es- sent, Q. fratrem secum ita colloquentem, ut, postquam Q. fra- ter omne genus divinationis e disciplina Stoicorum defendisset, ipse altero libro contra eius sententiam, quae sibi dicenda viderentur, exponeret. In primo igitur libro…
All books in the ECCE gallery