M. Tullius Cicero · c. 45 BCE
Dialogue on the theory of knowledge (Academica posteriora). Read Cicero: Academica by M. Tullius Cicero page by page and explore its network of 74 people…
[1] In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * * ), ad suam villam reduximus.
All books in the ECCE gallery